- LIMBURGENSIS Duc
- LIMBURGENSIS Duc.le Duche de Limbourch, Belgii prov. satis parva, ceterum sertilis, mineralibus, herbis medicinalibus, aquisque Spadanis inclita, inter Duc. Iuliac. ad Ort. et Bor. acditionem Leodiensem, ad Occ. et Mer. Eius caput est Limburgum, urbec. in rupe, cum arce, ad amnem Weser, in conf. dit. Leod. Capta ab Hollandis, A. C. 1632. sed ab Hisp. recepta, quibus a Gallis erepta est, A. C. 1675. 5. leuc. a Leodio in Ort. uti et 7. a Traiecto ad Mosam, 4. ab Aquiigrano in Austr. Reliqua opp. sunt Rhodia Ducis, sub Hisp. Dalemum autem et Falcomontium sub Hollandis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.